Nicandra (statua)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Statua Nicandrae in Museo Archaeologico Nationali (Athenis) conservata

Statua Nicandrae est statua magnitudini humanae par anno 1878 in insula Delo inventa, quae circa annum 660 a.C.n. dedicata est. Ad sic dictas coras pertinet et prima statua magna artis Graecae (et artis Europaeae) est. Opus hodie in Museo Archaeologico Nationali Athenarum asservatur.

Statua altitudine 1.75 m ex marmore facta est. Feminam stantem repraesentat vestimento longo indutam. Bracchia a latere adiacent. Crinis in umeros demittitur. Facies maxime deleta est. Corpus figurae planum, sed olim, ut putatur, coloratum, quo forsitan speciem animatiorem praebebat. Inscriptio a sinistro vestimenti latere Nicandram Naxiam statuam Dianae deae (sive Artemidi) dedicavisse.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Werner Ekschmitt: Geometrische und archaische Zeit. von Zabern, Moguntiaci 1986, ISBN 3-8053-0900-7, (Kulturgeschichte der antiken Welt 28, Kunst und Kultur der Kykladen 2, p. 85-86, Tabula 8.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]