Nero (liber nubeculatus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nero est persona ex series librorum nubeculatorum Flandricorum, qui ab anno 1947 usque ad 1992 a Marc Sleen scripti ac picti sunt. Deinde Theodoricus Stallaert fabulas adhuc a Marc Sleen scriptas pixit usque ad annum 2002. Publicabantur cotidie in diariis, primo in De Nieuwe Gids, deinde in Het Volk, et postea in De Standaard.

Saepe eventus eius temporis referuntur. Exemplum est De brief aan Nasser (Latine Epistula ad Nasser), in quo Nero certam epistulam Nasser, tunc praeses Aegypti, tradere debet ut pecuniam hereditate accipiat. Delectatio lectoris autem praevalet, et fabulae iocose, nonnumquam etiam irrationaliter et absurde, narrantur.

Statua Neronis in Hoeilaart.

Ex 216 libris unus tantum in lingua Latina versus est: De principe sanguineo (Flandrice De rode keizer), in quo Nero cum quodam aeroplano transtemporali ad Romam anno 64, ubi verus princeps Nero regnavit, devenit.

Personae[recensere | fontem recensere]

  • Nero est prima persona in plerisque libris. In prima fabula Het geheim van Matsuoka (Latine Secretum istius Matsuoka) delirans se Nero princeps Romanus esse putavit, et posthac sic cognominabatur. Munus non habet (quamquam interdum dicitur munus eius esse in diariis apparere). Uxor habet quae semper domi manet dum maritus eius in orbe terrarum peregrinatur.
  • Investigator Van Zwam fuit prima persona in primis fabulis.
  • Domina Pipa est amica Neronis. Semper e fumisugio (quem in fabula Latina pipa vocatur) fumum sugit. Nomen eius Flandricum Pheip eodem modo quam verbum pijp, id est fumisugium, pronuntiatur.
  • Petutus est puer a Domina Pipa adoptatus. Pater eius est rex insulae in Oceano Pacifico.
  • Petuta est puella quoque a Domina Pipa adoptata. Ante, iam parentum orba, cum matertera seu amita vixit, quae illam occidere voluit ut heredetatem obtinuisset (fabula De ring van Petatje, Latine Annulus Petutae).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]