Nerium Monasterium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insula Nerii Monasterii a satellite spatiali conspecta

Nerium Monasterium, a nonnullis perperam Nigrum Monasterium dictum (Francice Noirmoutier), est communitas et insula Francica, in Oceano Atlantico sita, ante litus occidentale, cui ab aggere 4 chiliometros longo coniuncta est. Monasterium hic condidit Sanctus Philibertus anno 685 postquam e Gemetico in exilium pulsus erat.

Communitati est portus clarus, qui a Camera Commercii et Industriae Vendeana administratur.[1]

Hodie ferunt patatas quae in insula coluntur nisi mundi optimas esse, certe maximi praemii venire.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]