Nendo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nendo, maxima ex Insulis Sanctae Crucis. Imago de caelo a NASA facta

Nendo, etiam Ndende, Ndeni, Nitendi, et olim Sancta Crux, est maxima et gravissima ex Insulis Sanctae Crucis, in Temotu Provincia Insularum Salomonis sita. Insula est Sancta Crux nominata anno 1595 ab Alvaro de Mendaña de Neira, exploratore Hispano, qui insulam pro Europaeis invenit et coloniam ibi improspere condidit.

Nendo est longus 40 km et latus 22 km, et area est 505.5 km². Summus insulae locus est 549 m super maris superficie.

Numerus incolarum est plus quam 5000.

Malo et Nibanga, etiam dicta Tomotu Neo et Tomotu Noi, duae perparvae insulae, fere 1 km ante Nendonem iacent, Malo in septentrionali occidentalique parte, Nibanga in australi et orientali.

Lata, in septentrionali et occidentali insulae parte, est oppidum praecipuum et caput provinciae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!