Jump to content

Nemo (tempestas hiemalis)

E Vicipaedia
Nubes tempestatis super Canadam, regiones Medii Atlantici Novaeque Angliae Civitatum Foederatarum, et Oceanum Atlanticum boreoccidentalem die 8 Februarii 2013.

Nemo,[1] etiam Procella Hiemalis 2013 communiter appellata, fuit magna et periculosa tempestas hiemalis quae Ontarium et Provincias Maritimas in Canada, superioresque regiones Medii Atlantici et Novae Angliae Civitatum Foederatarum adfecit, graves nives, ventos celeritatis huracani, et statum caeli blizzard efficiens. Procella, generis nor'easter a meteorologicis habita, multum Novae Angliae tetigit, usque ad tres pedes nivis ferens.[2] Plus quam quinque milia volatuum ex plus quam sexaginta aeroportibus deleti sunt.[3][4] Corridor Boreorientalis? et permulta transportationis publicae systemata consistunt,[5] ac transitus in multis viis interdictus est, inter quas omnes viae publicae in Massachusetta et Connecticuta. Circa 600 000 domuum electricitate et modo calefactionis caruerunt.[6]

Tempestas super boreorientalem Americae Septentrionalis regionem circa meridiem diei 8 Februarii 2013 orta est, ac Novo Eboraco et Novae Angliae minitari mox praedicta est.[7][8]

  1. Tempestas nomine proprio caret, sed a The Weather Channel et aliis mediis causa commoditatis nominata est. "Nemo blizzard: Whiteouts, record snow loom for northeastern U.S.," Chicago Tribune, 8 Februarii 2013.
  2. Major snowstorm wallops Ontario - Canada, cnews.canoe.ca.
  3. "1 dead, 500,000 without power from ongoing blizzard". CNN .
  4. Epic Winter Storm Nemo Prompts Closures, Cancellations, nuntius in www.weather.com (The Weather Channel).
  5. "Airlines cancel flights, Amtrak and other transit halted as blizzard looms," The Washington Post, 8 Februarii 2013.
  6. Der Spiegel online, www.spiegel.de.
  7. Winter Storm Nemo: Potential Historic Blizzard Looms, nuntius in www.weather.com (The Weather Channel).
  8. Potentially Historic Winter Storm Nemo Forecast to Hit Northeast, nuntius in www.truthdig.com (Truthdig).
Stipula

Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes!

Stipula

Haec stipula ad societatem spectat. Amplifica, si potes!