Jump to content

Nehavendum

E Vicipaedia
Wikidata Nehavendum
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Irania
Locus: 34°11′18″N 48°22′37″E
Numerus incolarum: 76 162

Gestio

Procuratio superior: Central District

Nehavendum[1] (Persice: نهاوند, Nahāvand) urbs est in provincia Hamadanensi in Irania. Populationem urbis 72,218 esse existimatur. A meridie Hamadanae urbis sita est. Una antiquissimarum urbium Iraniae putabatur.

Urbi volventibus annis diversa nomina tributa sunt: Nahavand, Nahavend, Nahawand, Nahaavand, Nehavand, Nihavand or Nehavend (prius Mah-Nahavand), antiquitate autem Laodicea[2] (Graece: Λαοδίκεια; Arabice: Ladhiqiyya), Antiochia in Persis, Antiochia Chosrois (Graece: Αντιόχεια του Χοσρόη) et Niphaunda.

Condita est a Dario I Magno in Media una cum duobus aliis urbibus Achaemenidicis nomine Apamea et Xerxes. A Plinio[2] urbs in extrema limite Mediae posita est.

Prope urbem proelium apud Nehavendum anno 642 gestum est quo regni Sassanidarum finis paratus est coepitque expugnatio Iraniae per Arabes. Inter annos 1589 et 1603 et iterum 1734 et 1730 a Ottomanidis regnabatur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 34°11′18″N 48°22′37″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Digital Atlas of the Roman Empire