Necrosis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Structurarum mutationes cellularium necrosi (sinistra) et apoptosi causa. Primo bullulae visibiles ac mutationes nuclei sunt. Deinde bullulae fundunt, sed sine organellis intus. Postremo cellulae rumpunt et organellis functiones decedunt.

Necrosis (-is, f.) est mors texti localis in corpore vivo. Necrobiosis verum tamen pars cursus terminalis describitur. Ergo necrosis pariter damnum cellulare mortiferum constituit: in cursu membranae cellulares rumpunt, organella eo modo liberata cellulas systematis immunitatis attrahunt, inflammatio incipit. Sex typi necrosum descripti sunt: coagulativa, liquefactiva, caseosa, uncta, fibrinoida, gangraenosa[1].

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Nomen necrosis de Graeco νεκρóς, cadaver, sive νέκρωσις status decendi, derivatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. pathologystudent.com: Sex formae necrosis

Nexus interni