Nasser Bourita

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Nasser Bourita
Res apud Vicidata repertae:
Nasser Bourita: imago
Nativitas: 27 Maii 1969; Taounate
Patria: Marocum

Officium

Officium: Minister of Foreign Affairs
Munus: Legatus

Nasser Bourita (natus die 27 Maii 1969 apud Taounate) est politicus Maroci.

Alumnus est universitatis Rabatensis ubi iuri publico coniunctionum internationalium studuit. Apud ministerium rerum externarum Marocense operam dedit tam Rabati quam in legationibus variis, Vindobonae ab anno 1995, Bruxellis iuxta unionem Europaeam ab anno 2005. Minister delegatus a rebus externis iam a die 6 Februarii 2016 merens, die 5 Aprilis 2017, primo ministro Saʿd al-Dīn al-ʿUṯmānī, minister principalis a rebus externis nominatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum Marocenses