Naina Andriantsitohaina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Naina Andriantsitohaina (natus anno 1963)[1] est mercator et politicus Madagascariae.

Proavo consiliario regio, Naina filius est mercatoris Ioannis Caroli Andriantsitohaina, cui patronus commerciorum familiarium succedit. Alumnus est scholae commercialis universitatis Aurelianensis.[2] Ipse consiliarius primo ministro Iacobo Sylla ab anno 2002 usque in 2004 meruit. Recentius a rebus politicis abstinuerat, sed die 24 Ianuarii 2019 minister a rebus externis factus est, primo ministro Christiano Ntsay.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]