Christianus Ntsay

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Christianus Ntsay
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 27 Martii 1961; Antsiranana
Patria: Madagascaria

Officium

Officium: Prime Minister of Madagascar
Munus: Politicus

Consociatio

Christianus Ntsay (in urbe Diego-Suarez natus die 27 Martii 1961) est politicus Madagascariae.

In urbe nativa educatus, Christianus Ntsay universitatem Antananarivensem frequentavit. Alumnus est etiam instituti studiorum pecuniariorum, oeconomicorum, argentariorum[fr] Massiliensis. Ab anno 1999 in varias civitates Africanas pro Ordine internationali a laboribus missus est, sed annis 2002 et 2003 minister a labore Madagascariensis meruit. Primus minister Madagascariae die 6 Iunii 2018 factus est, quod officium sub novo praeside Andrea Rajoelina die 21 Ianuarii 2019 retinuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]