Mutuationes lexicales linguae Cambricae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lingua Cambrica mutuationes lexicales praecipue a linguis Latina, Hibernica, Francogallica, Anglicaque accepit, necnon Nordica antiqua, Graeca, Hebraica.

Lingua Latina[recensere | fontem recensere]

Multa a lingua Latina, et directe et per alias linguas, accepit lingua Cambrica. Romanis antiquis in Anglia versantibus, lingua Britannica multa enim verba ammisit, praecipue quibus carebat ad nova, quae Romani secum portaverant, ut puta ffenestr ex fenestra, nominanda. Inter ea erant verba ad cotidianam commercii linguam spectantia, necnon technologiam novam, architecturam, agriculturam, bellum, corpus, Ecclesiam, dies hebomadis.

Hae mutuationes Latinae agnosci possunt, quod in linguam Cambricam conversae simili sunt transgessione, qua verba Britannica Cambrica facta sunt. Quo ulli vocali Latinae non erat par Britannicum, eo versio verbi paulo plus curiosa fiebat, exempli gratia ō Latina → au Britannica → u Cambrica.

Non nulla verba et nomina Latina plus quam semel lingua Cambrica accepit; Iōannes quidem dat Ieuan, Ifan, Iwan, Siôn (ab Anglico John), Ioan.

Lingua Latina scholares Europaei multis temporibus usi sunt, et haec lingua usque ad Reformationem potissima Ecclesiae fuit; sunt igitur vocabula Cambrica, ex Latina oriunda, quae ad res scholares religionemque pertinent, velut eglwys (Latine ecclesia). Cum Biblia in linguam Cambrica translata est, multa vocabula fictenda erant, haecque praecipue de vocabulis Latinis, sed etiam Graecis et Hebraicis, defluxerunt, exempli gratia iot ex Graeco.

Lingua Hibernica[recensere | fontem recensere]

Nomina locorum Cambricorum Hibernica ex temporibus tracta sunt, ubi Hiberni Cambriae potiti erant partes sicut Llŷn, quod nomen a nomine Lagan, id est "homines e Leinster," venit. Cui rei addere oportet homines multum inter Hiberniam et Cambriam, praesertim pro Ecclesia Catholica, cursitavisse. Societas harum duarum linguarum claret in Pedair Cainc y Mabinogi, necnon aliae primae fabulae. Re vera verba invicem inter linguas commutata sunt. Sequentia autem a lingua Hibernica orta sunt:

Hibernica       Vis verborum Hibernicorum       Cambrica       Vis verborum Cambricorum
Brat amiculum brat
Cadach cadach
Dichell occultatio dichell deceptio
Cudaim codwm
Cnocc collis cnwc condulus

Lingua Nordica antiqua[recensere | fontem recensere]

Viccingis Cambriam impetentibus saeculis 9 et 10, sumitur lingua Cambrica non nulla verba Nordica admisisse, verbi gratia iarll ex iarl, gardd ex gardhr. Non autem pro certo habetur utrum haec verba directe ex lingua Nordica, an indirecte per linguam Anglicam, venerint; praesumitur pleraque per linguam Anglicam a lingua Cambrica accepta esse, quod pauciores Viccingi in Cambriam, quam in Angliam, immigraverunt.

Lingua Francogallica[recensere | fontem recensere]

Medio Aevo lingua Francogallica in iudiciis Europae (scilicet etiam Cambriae) usurpabatur; haec lingua, una cum Latina, academica facta erat. Normanni, Angliam Cambriamque initi, cum se verba attulerunt, praecipue ad arma et ludos spectantia, quae linguae Cambricae dederunt, exempli gratia tŵr, twrnamaint, palffrai, harnais. Non nullae quoque fabulae ex Francogallica in Cambricam translatae sunt, quo etiam plura verba Francogallica adscita sint.

Sunt etiam verba Francogallica, quae non recte in linguam Cambricam, sed potius per Anglicam, accepta sunt; interdum quoque utro modo quoddam verbum ortum sit, nescimus.

Lingua Anglica[recensere | fontem recensere]

Permulta Anglica verba lingua Cambrica accepit per saecula, quae verba ad diversas res pertinebant, quod est commercium (e.g. punt ex pŭnd), domum fundumque (berfa ex bearwe, llyffethair ex lang feter). Alia exempla vocabulorum ex lingua Anglica prius ortorum quam Normanni Cambriam apprenderunt sunt het ex haet, hosan ex hosa, cusan ex cyssan, dewr ex dior, sur ex sūr. Normannis adventis, acceptio linguae Cambricae verborum Anglicorum non destitit, quoniam ab altero latere Fossae regis Offa? ad alterum cursitatum est.

Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!