Musculus palmaris longus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Musculus palmaris longus
Musculuspalmarislongus.png
Origo
Epicondylium mediale umeri, Fascia antebrachii
Insertio
Aponeurosis palmaris
Nervus
Nervus medianus (Plexus brachialis, pars infraclavicularis)


Musculus palmaris longus[1] est musculus ventralis superficialis antebrachii. Flexit in articulis cubiti manusque et tendit aponeurosin palmarem. Manu compressa et articulo manus flexo tendo musculi palmaris longi medio in articulo carpi apparet. Nonnulli homines hoc musculo carent, sed eis est tamen aponeurosis palmaris.

Musculi palmaris longus et flexor carpi radialis videri possunt, dum lipoma quoddam antebrachii resecatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme


stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!