Nervus medianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Nervus medianus
Cognitores
TA A14.2.03.031
Anatomia
Nervus medianus
Nervi peripherici membri superioris inter quos nervus medianus

Nervus medianus est nervus periphericus motorius (efferens) et sensorius (afferens) membri superioris et unus ex quinque principalibus de plexu brachiali orientibus.

Nervus medianus ex fasciculis plexus brachialis et laterali (ex radicibus ventralibus C5 - C7) et mediali (C8 - Th1) formatur.

Est unicus nervus, qui trans canalem carpi fertur.

Multa mala obsidione nervi secundum decursum eius emanant. In syndromate canalis carpi nervus medianus intra canalem carpi causa angustiae comprimatur. Praeterea inflammationes locales, pressionem, vulnera graviora et fracturae ossium membri superioris damnum nervi perficere possint.

Cursus nervi[recensere | fontem recensere]

Coniunctione fasciculorum duorum plexus brachialis in regione axillari nervus medianus trans brachium, cubitum, antebrachium, canalem carpi ad manum fertur.

Plexus brachialis, fasciculi lateralis et medialis[recensere | fontem recensere]

Origo nervi mediani de fasciculis laterali et mediali derivata

Ante nervi mediani formationem fibrae nervales ab radicibus ventralibus - ab radice cervicali quinta C5 ad radicem thoracalem primam Th1 - intra plexum brachialem truncos superiorem et medialem et inferiorem formant, denique ex eis, formationis nervi, fasciculos et lateralem et medialem.

Axilla[recensere | fontem recensere]

In axilla, sub musculos pectorales et maiorem et minorem, fasciculi et lateralis et medianus ante arteriam axillarem in nervum medianum, quasi litteram Y formantes (hac de causa ab quibusdam furca nervi mediani dicta), concurrunt. Quo fit, ut nervus medianus ex omnibus segmentis plexus brachialis recipiat.

Apud centesimae quinque hominum coniunctio fasciculorum abest. Ita fibrae nervales primum per fasciculum lateralem in nervum musculocutaneum currunt; deinde intrant ad ceteras fibras nervi in sulcum bicipitalem medialem, qui quasi canalis textu conexivo laterae mediali musculi bicipitis brachii est, coniunctio in nervum medianum completum oritur.

Brachium[recensere | fontem recensere]

Decursus nervi secundum brachium demonstrat nomen eius: In medio et ante septum intermusculare mediale invenitur nervus una cum vasis sangineis. Ratio inter nervum et arteriam brachialem mutat: In tertia parte proximali, versus truncum, nervus arteriae brachiali anterior (ventralis; nervus ante arteriam) et lateralis invenitur, decussat autem eam in brachii medio ab laterali ad medialem. Parte in tertia distali, versus cubitum, locatus est nervus arteriae medialis et dorsalis (nervus post arteriam).

Brachio nervus medianus nullos ramos musculares emittit.

Fossa cubitalis[recensere | fontem recensere]

Sectio cadaveris cursum nervi in fossa cubitali ostendens. Iuxta nervum arteria brachialis continuat in arterias radialem et ulnarem.

Tectus aponeurosi musculi bicipitis brachii, vocitatur quoque lacertus fibrosus, intrat in fossam cubiti nervus medianus iuxta arteriae brachialis, rarius arteriae ulnaris (rami arteriae brachialis), latus mediale. Simul eo loco cursus nervi rectioni parvae antebrachii contra brachium ad latus ope curvae tenuis persequitur.

Antebrachium[recensere | fontem recensere]

Fossam cubitalem derelicto nervus inter musculi pronatoris teretis capita et humerale crassius et ulnare tenuius, et deinde sub musculum flexorem digitorum superficialem reperitur. Antebrachio emittit ramos musculares ad

Canalis carpi[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Canalis carpi

De consuetudine nervus medianus sub retinaculo flexorum inter tendines musculorum flexorum iacens invenitur, ubi latitudo nervi canalem intrantis 6 mm metitur.

Manus[recensere | fontem recensere]

Manu emittit ramos musculares ad

Nervus accipit fibrae sensoriae a cute totius pollicis, digitorum duorum radialium cum dimidio latere proximi, velut pars radialis palmae manus.

Mala morbique nervi mediani[recensere | fontem recensere]

Oppositio pollicis describit facultas pollicem indici (digito secundo) adducendi, quae in obsidione nervi mediani abeat.

Functio laesa docetur concursio

  • pronationis antebrachii exiguae una cum flexione exigua,
  • deviationis lateralis carpi
  • atrophia thenaris
  • facultas pollicem opponendi versus digitum secundum

Obsidiones vi structurarum anatomicarum[recensere | fontem recensere]

Functio laesa nervi mediani vi pressione, cum conductio electrica inhibitur, perfici potest. Imprimis momentum functionis mali habent[1]:

  • Processus supracondylaris (inconstanter, rare)[2]: Syndroma processus supracondylaris
  • Ligamentum (accessorium) Strutheriense (rarius, inter epicondylum medialem humeri et processum supracondylarem locatum)
  • Aponeurosis musculi bicipitis brachii (lacertus fibrosus)[3]
  • Musculus pronator teres ipse: Syndroma pronator
  • Retinaculum flexorum carpi

Syndroma canalis carpi[recensere | fontem recensere]

In syndromate canalis carpi nervus medianus comprimatur[4].

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Meyer P., Lintingre P. F., Pesquer L., Poussange N., Silvestre A., Dallaudière B. (Ian 2018). "The Median Nerve at the Carpal Tunnel … and Elsewhere". Journal of the Belgian Society of Radiology 102 (1): 17 
  2. C. S., B. S. S., G. V. K., S. L. (Ian 2014). "Morphological study of the supracondylar process of the humerus and its clinical implications". Journal of clinical and diagnostic research 8 (1): 1-3 
  3. Seitz W. H. Jr., Matsuoka H., McAdoo J., Sherman G., Stickney D. P. (Ian-Feb 2007). "Acute compression of the median nerve at the elbow by the lacertus fibrosus". Journal of shoulder and elbow surgery 16 (1) 
  4. Modi C. S, Ho K., Hegde V., Boer R., Turner S. M. (Iun 2010). "Diagnosis of motor fascicle compression in carpal tunnel syndrome". Orthopaedics & traumatology, surgery & research 96 (4 –pages=485-9): 91-4 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Wheeless' Textbook of Orthopaedics de nervo mediano (Anglice)