Mulbronnense monasterium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Paradisus (sive narthex) ecclesiae claustri

Mulbronnense monasterium[1] vel Maulbronnense monasterium[2] erat quondam abbatia Cisterciensis Mulbronnae sita (conditum anno 1147, dissolutum anno 1534). Urbs proxima est Phorca. Mulbronnense monasterium mediaevale optime servatum esse in terris ab Alpibus ad septentriones iacentibus dicitur. Architecturam a Romanico genere usque ad Francigenum genus exhibet.

Situs muratus claustri complures domos continet. A mense Decembri anni 1993 Maulbrunnum UNESCO Mundi Hereditas habetur.

Monachi magni momenti[recensere | fontem recensere]

  • Conradus Leontorius (1460–1511, vulgo Konrad Töritz), monachus et humanista, ab anno 1494 usque ad 1503 Maulbrunni vixit.
  • Ioannes Entenfuß († 1525, vulgo Johann Entenfuß), abbas Maulbrunni ab anno 1512 usque ad 1518.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Claustrum Maulbrunnense spectant.