Coordinata: 48°05′04″N 5°32′51″E / 48.08444°N 5.5475°E / 48.08444; 5.5475

Mosa (Matrona superior)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia S. Georgii vici Mosae
Vide etiam paginam fere homonymam: Mosa

Mosa,[1] vulgo Meuvy[2] est vicus communis Bevrennae in praefectura Matronae Superioris Franciae. Ad viam Romanam iacet quae ab Augusta Treverorum Andematunnum Lingonum tendit. Hoc loco, ab Andematunno novem leucis distante, iuxta transitum fluminis Mosae, mansio constructa est vicusque crescebat qui nomen a flumine habuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Mosa": Itinerarium Antonini 385,8
  2. Nomen e locutione Latina "Mosa vicus" derivatum

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Théodore Pistollet de Saint Ferjeux, Carte des voies romaines du Département de la Haute-Marne. Lingonibus: Vathelet, 1860 Imago apud Gallica
  • Alphonse Roserot, Dictionnaire topographique du département de la Haute-Marne (Lutetiae, 1903) p. viii

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Via Romana ab Augusta Treverorum Andematunnum, peregrino ecclesiam S. Georgii Mosae spectante
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mosa (Matrona superior) spectant.