Mori volo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Epigraphon et dedicatio libri T. S. Eliot, The Waste Land (1922)

"Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis vidi in ampulla pendere, et cum illi pueri dicerent: Σίβυλλα, τί θέλεις; respondebat illa: Ἀποθανεῖν θέλω." His verbis Trimalchio, persona Satyricon Petronii et hospes cenae, historiam e iuventute sua recitat. (Pueris "Sibylla, quid vis?" Graece quaerentibus Sibylla Cumaea "mori volo" respondit.) Quem textum Latinograecum anno 1922 Thomas Stearns Eliot in epigraphon poëmatis sui The Waste Land usurpavit. Recentius Samuel Delany eandem fere historiam eademque verba Graeca intra fictionem mythistoriae Phallos incorporavit.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]