Monumentum pacis liberorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Campana infra monumentum

Monumentum pacis liberorum est monumentum die 5 Maii 1958 constitutum ad commemorandam Sadako Sasaki (Iaponice 佐々木禎子) et multa milia aliorum liberorum in bombardatione Hiroshimae occisorum. Quod monumentum Hiroshimae stat in viridario pacis prope Domum bombae atomicae. Sadako Sasaki puella mortua est leuchaemia, qua ex radiatione bombae atomicae domi in Hiroshima die 6 Augusti, 1945 affecta est.

Sub monumento hoc scriptum est:

"これはぼくらの叫びです これは私たちの祈りです 世界に平和を築くための"
(translitteratio: Korehabokunosakemidesu Korehawatashinoinoridesu Sekainiheiwawokizukutameni.)
Quod latine "Haec clamatio nostra est, haec precatio nostra, ut pax in mundo fiat" significat.

Nexus interni

  • 7616 Sadako - asteroides cuius nomen gloriam Sadako Sasaki refert.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]