Monumentum Vasingtonianum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Monumentum Ianuario 2006 visum.

Monumentum Vashingtonianum (Anglice Washington Monument) est obeliscus in Campo Nationali Vasingtoniae erectus ad Georgium Vasingtonium commemorandum, olim principalem Exercitus Continentalis ducem et primum Civitatum Foederatarum praesidem. Quod plus minusve ad orientem Lacunae Repercutientis et Monumenti Lincolniani patens,[1] ex marmore, granite, et gneiss lapide caeruleo constructum,[2] est altissima orbis terrarum structura lapidea atque altissima orbis terrarum obeliscus, 555 pedes 7 et 11/32 unciae altus.

Monumentum partim confectum. Photographema a Mathaeo Brady factum (circa 1860).
Adumbratio monumenti propositi ab architecto Roberto Mills (circa 1836).
Adumbratio monumenti et tempora constructionis.
P. H. McLaughlin apicum aluminium ponit.
Diagramma Principalium Aedificiorum Altorum Mundi Veteris, 1884. Monumentum Vasingtonianum est altissima structura repraesentata.
Monumentum anno 1999 reficitur.

Coepit constructio monumenti anno 1848, sed opus ab anno 1854 ad 1877 sistit propter inopiam pecuniae, certamen de Societate Monumenti Nationalis Vasingtoniiae continenda, et Bellum Civile Americanum interventum. Quamquam structura lapidea anno 1884 confecta est, opera ferrea, tumulus, et alia singula ultima imperfecta usque ad 1888 manebant. Variationes coloris in marmore, circa 150 pedes altae, videri possunt, ubi fabricatio stata est et deinde ex lapicidinis aliis resumpta est.

Designatio prima ab architecto Roberto Mills adumbrata est, sed porticum reliquit, solum obeliscus perficiens, cuius apex planus mutatus in pyramidion acutum anno 1879. Lapis angularis die 4 Iulii 1848 iactus est; primus lapis strato 152 pedum iactus est 7 Augusti 1880, capitulum positum est die 6 Decembris 1884, et monumentum confectum dedicatum est die 21 Februarii 1885.[3] Aedificium confectum rite inauguratum est die 9 Octobris 1888. Monumentum tum fuit altissima orbis terrarum structura, titulus antea a cathedrali Coloniensis habitus. Monumentum hoc nomen tenuit usque ad 1889, cum Turris Eiffeliana Lutetiae Franciae conficeretur.

Monumentum, per terraemotum Virginianum anni 2011 et typhone marino eodem anno laesum, publice praeclusum manebat cum structura investigaretur et reficeretur.[4] Post triginta duos menses, Ministerium Saeptorum Nationale et Fiducia Campi Nationalis monumentum iterum salutatoribus inauguraverunt die 12 Maii 2014.[5]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Allen, Thomas B. 2000. The Washington Monument: it stands for all. Praefatio Stephen E. Ambrose. ISBN 1-56331-921-7, ISBN 1-56331-788-5.
  • Dubois, Muriel L. 2002. The Washington Monument. Mankato Minnesotae: Bridgestone Books. ISBN 0-7368-1117-6.
  • Gilmore, Frederic. 2001. The Washington Monument: a tribute to a man, a monument for a nation. [Chanhassen Minnesotae]: Child's World. ISBN 1-56766-760-0.
  • Marcovitz, Hal. 2003. The Washington Monument. Introductio Barry Moreno. Philadelphiae: Mason Crest Publishers. ISBN 1-59084-028-3.
  • The National Parks: Index 2001–2003. Vasingtoniae: United States Department of the Interior.
  • Nelson, Kristin L. 2003. The Washington Monument. Minneapoli: Lerner Publications. ISBN 0-8225-0250-X.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Monumentum Vasingtonianum spectant.