Coordinata: 37°31′08″N 13°06′50″E / 37.51889°N 13.11389°E / 37.51889; 13.11389

Mons Sancti Calogeri

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mons Sancti Calogeri Monte Kronio (Siciliae physicalis)
Mons Sancti Calogeri Monte Kronio
Mons Sancti Calogeri
Monte Kronio
Situs in Sicilia

Mons Sancti Calogeri, Italiane recentius Monte Kronio, est mons municipii Saccae in Sicilia. Ad pedem montis iuxta maris litus iacent balnea Sancti Calogeri.[1] Speluncae nonnullae sub monte latent, quarum nonnullae ab hominibus antiquis frequentabantur.

Strata geologica pelagica Iurassica hic reperiuntur: constituisse censetur montem submarinum litori boreali maris Tethyi adiacentem.

Sudatorium Sancti Calogeri[recensere | fontem recensere]

Inter aedificia balnearia latet spelunca apud Graecos antiquos propter exhalationes calidas iam nota, a recentioribus sicut sudatorium balneorum Sancti Calogeri accepta et nuncupatione stufa di S. Calogero ("sudatorium Sancti Calogeri")[2] nota. In intimis partibus huius speluncae, ab hominibus aevi Neolithici habitatis, dolia reperta sunt. Vestigiis inspectis satis constat vinum hoc loco iam millennio IV a.C.n. repositum esse.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Mons ipse Divo Calogero sacer est, qui olim Mons Gemmariarum dicebatur ... Balnea a Divo nuncupata ..." (p. 589 apud Google Books)
  2. Vide imaginem nostram. Cf. Goethii Winckelmann: "ein Sudatorium oder Stufa ... die neuern schreiben solche dem heiligen Calogero zu" (p. 183 apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Descriptio balneorum et sudatorii S. Calogeri ("stufa detta di San Calogero di Sciacca") saeculo XVIII divulgata
  • Hugh C. Jenkyns, "Pelagic "Oolites" from the Tethyan Jurassic" in Journal of Geology vol. 80 (1972) pp. 21-33, spec. pp. 23-25 [
  • Davide Tanasi et al., "1H-1H NMR 2D-TOCSY, ATR FT-IR and SEM-EDX for the identification of organic residues on Sicilian prehistoric pottery" in Microchemical Journal vol. 135 (2017) pp. 140-147 Epitome
  • Lorenzo Tondo, "Traces of 6,000-year-old wine discovered in Sicilian cave" in The Guardian (30 Augusti 2017)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]