Monemuta

Latinitas bona
Coordinata: 51°48′32″N 2°43′01″W / 51.809°N 2.717°W / 51.809; -2.717
E Vicipaedia
Monemuta (Monemutensis)
Monemuta
Monemuta
Urbis collocatio in regione Monemutensi
Porta urbis Monemutae in Ponte Mynwy aedificata

Monemuta (Cambrice Trefynwy; Anglice Monmouth [ˈmɒnməθ]) est urbs parva Cambriae orientalis, ad flumen Mynwy sita hoc loco cum Vaga confluens. A Cardiffa fere 55 km, a Londinio Angliae capite fere 160 km distat. In regione principali Monemutensi iacet quae ab ipsa urbe nomen tenet. Anno 2001 homines 8,877 eam urbem habitabant.

Nomina mediaevalia, scilicet Cambricum Abermynwy necnon Anglosaxonicum Monemude (unde Latinum), eundem sensum habent q.e. "ostia fluminis Mynwy". Nomen Cambricum recentius in Trefynwy, i.e. "urbs fluminis Mynwy" mutatum est.[1]

Ibi saeculo I medio Romani castellum aedificaverunt (nomine Blestium) vicumque adiacentem ubi opera ferrea perficiebant; via Romana enim, quae ab Isca Legionis per Glevum usque ad Londinium tendit, ibi flumen Mynwy transivit. Quae aedificia, Romanis saeculo IV exeunte recedentibus, in ruinas lapserunt. Eodem loco Normanni, Angliae conquisitores, e novo castellum erexerunt quod ab anno circiter 1070 eminebat; anno 1087 in Libro Wintoniae enumeratur. Pons Mynwy mediaevalis quo flumen Mynwy transitur, porta lapidea munitus, singularis in suo genere ad tempus nostrum servatur.

Castellum postea ad familiam Lancastrensem pertinebat; ibi natus est anno 1387 rex Henricus V. Comitatus Monemutensis annis 1536/1542 constitutus est, capite urbe Monemuta.

View of Monmouth from Kymin
Urbs Monemuta a colle Kymin visa
Unam legis e paginis de
disserentibus

Terrae et aquae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hywel Wyn Owen, The Place-Names of Wales (University of Wales Press, 2000. ISBN 0-7083-1458-9) p.63

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Monmouth (St. Mary)" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
  • Charles Heath, Historical and descriptive accounts of the ancient and present state of the town of Monmouth. Monemutae, 1804 (Textus apud Google Books)
  • Keith Kissack, Monmouth: the making of a county town. Cicestriae: Phillimore, 1975
  • Keith Kissack, The lordship, parish and borough of Monmouth. Herefordiae: Lapridge Publications, 1996

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Monemutam spectant (Monmouth, Monmouth, Wales).