Jump to content

De gestis Britonum

Latinitas bona
E Vicipaedia
Titulus editionis Parisiis anno 1508 datae

De gestis Britonum vel Historia regum Britanniae[1] opus est mythistoricum Galfridi Monemutensis, anno 1138 perfectum. In hoc libro, narrationes vel carmina bardorum Cambriae de origine et historia Britanniae et praecipue de Arthuro Rege rescribuntur et partim reficiuntur ut formam historiae habeant. Opus primum Galfridi fuerat Prophetiae Merlini, ante annum 1135 scriptum, ubi Merlinus Arthuri vates praedicit res futuras insulae Britanniae regnorumque Cambriae et Angliae; quas "prophetias" Galfridus nunc renovat atque in novo opere inserit. Galfridus opus suum Roberto comiti Glocestriae dicavit.

Historia Galfridi a multis coaevalibus ut narrationem fidei dignam visa est et e fontibus historicis haustam. Igitur Henricus Huntindoniensis in redactionem secundam Historiae Anglorum nonnullas res ex Historia Galfridi inseruit, inter quas originem Helenae, Constantini matrem, quam Galfridus praetendit filiam regis Coel esse.[2] Sed de opere Galfridi rerum gestarum scriptor Willelmus Neuburgensis sic disserit:

Quidam nostris temporibus pro expiandis his Britonum maculis scriptor emersit, ridicula de eisdem figmenta contexens, eosque longe supra virtutem Macedonum et Romanorum impudenti vanitate attollens. Gaufridus hic dictus est, agnomen habens Arturi, pro eo quod fabulas de Arturo ex priscis Britonum figmentis sumptas, et ex proprio auctas per superductum Latini sermonis colorem honesto historiae nomine palliavit; qui etiam maiori ausu cuiusdam Merlini divinationes fallacissimas, quibus utique de proprio plurimum adiecit, dum eas in Latinum transfunderet, tanquam autenticas? et immobili veritate subnixas prophetias vulgavit.
– Willelmus Neuburgensis, Historia rerum Anglicarum "prooemium"

Versiones antiquae

[recensere | fontem recensere]
Unam legis e paginis de
disserentibus

Terrae et aquae
  1. Geoffrey of Monmouth. The history of the kings of Britain: an edition and translation of De gestis Britonum (Historia regum Britanniae). Arthurian studies. 69. Michael D. Reeve (ed.), Neil Wright (trans.). Woodbridge, Suffolk: Boydell Press. 2007. p. lix. ISBN 978-1-84383-206-5 
  2. Galfridus Monemutensis, Historia regum Britanniae 5.6; Henricus Huntindoniensis, Historia Anglorum liber 1.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones et versiones
Critica et historica
  • Geoffrey Ashe, "A Certain Very Ancient Book": Traces of an Arthurian Source in Geoffrey of Monmouth's History" in Speculum vol. 56 (1981) pp. 301-323
  • D. R. Howlett, "The Literary Context of Geoffrey of Monmouth: An Essay on the Fabrication of Sources" in Arthuriana vol. 5 no. 3 (1995) pp. 25-69
  • Edwin Pace, "Athelstan, ‘Twist-Beard,’ and Arthur: Tenth-Century Breton Origins for the Historia Regum Britanniae" in Arthuriana vol. 26 (2016) no. 4
  • John Jay Parry, Robert Caldwell, "Geoffrey of Monmouth" in Roger Sherman Loomis, ed., Arthurian Literature in the Middle Ages: a collaborative history (Oxonii: Clarendon Press, 1959. ISBN 0-19-811588-1) (Anglice) pp. 72-93
  • J. S. P. Tatlock, The Legendary History of Britain: Geoffrey of Monmouth's "Historia Regum Britanniae" and its early vernacular versions. Berkeley: University of California Press, 1950
  • Fiona Tolhurst, ed., Theoretical Approaches to Geoffrey of Monmouth (Arthuriana vol. 8 no. 4). West Lafayette, Indiana: Scriptorium Press, 1998

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]