Monasterium Hermetisvillanum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monasterium Hermetisvillanum

Monasterium Hermetisvillanum[1] est abbatus Benedictinus muliebris, Sancto Martino dicatus, in communi priori Hermetschwil-Staffeln situm, quod nunc est pars communis Bremgarten cantonis Argoviae.

De historia[recensere | fontem recensere]

Monasterium Hermetisvillanum Sancti Martini situm est in colle occidentale in ripa Rusae fluminis. Conditum est autem anno 1083 in Muris claustrum pro monachis, antea iam erat monachorum claustrum. Fine saeculi XII condiderunt religiosae de Muris claustrum novum apud Hermetisvillam. Claustro novo ab Muris terrae in Rusae valle datae sunt. In saeculo XIII, monachae ipsae claustro regnant, Murensis abbas autem erat primus. Magna pars monacharum erat nobiles vel cives urbani.

De novae fidei tempore[recensere | fontem recensere]

Cum favissent multi homines in valle novae fidei, non iam erant multae monachae in claustro, quod importans {?} non iam erat. Post autem victoriam Catholicae Romanae fidei in regione, crescebat. Saeculis XVI et XVI florebat.

De Argoviae oppressionibus[recensere | fontem recensere]

Pagus Argoviae autem claustrum esse prohibuit ab anno 1841 ad annum 1843. Post iterum vacuum erat anno 1876, factum est domus pro infantibus. Anno 1878, reempta est pars claustri ab monachis; quia autem ab Argovia pago prohibitum erat novicias accipere, conditum est novum claustrum in Germaniae Habsthal, et Hermetisvilla non iam erat abbatia.

De tempore hodierno[recensere | fontem recensere]

Hodie iterum est abbatia, quia ab anno 1985 iterum est abatissa. Ab anno 1886 de iure sunt claustri in Habsthal et in Hermetisvilla separati. Anno 2003, quindecim monachae claustrum habitabant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Paulus Fridolinus Kehr, ed., Regesta pontificum romanorum: Germania pontifica (apud Weidmannos, 1960), p. 52.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Monasterium Hermetisvillanum spectant.