Moai

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Moai in Insula Paschali situm.

Moai (Hispanice moái, Rapanuiane mo’ai 'statua') sunt magnae hominum statuae monolithicae a Rapanuianis Insulae Paschalis in Polynesia orientali fortasse inter annos 1250 et 1500 sculptae et positae.[1] Ex topho facti sunt et ruber capitis ornatus (Rapanuiane pukao) ex scoria factus est. Nonnunquam in dorso statuae signa incisa sunt: hoc rongorongo, antiquum alphabetum insulae, est. Plus quam mille moai inveniuntur, aliquae in ahu, magnis suggestibus saxosis.

Loci Insulae Paschalis ubi moai praeclari sunt[recensere | fontem recensere]

Miracula[recensere | fontem recensere]

In Night at the Museum ('Nox in Museo'), pellicula Americana, apparet magnus moai in Museo Historiae Naturalis Novi Eboraci. Vox statuae est vox Brad Garret histrionis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Heyerdahl, Thor, Skjølsvold, Arne, et Pavel Pavel. The "Walking" Moai of Easter Island.
  • McCall, Grant. 1995. "Rapanui (Easter Island)." Pacific Islands Year Book 17th Edition. Fiji Times.
  • Matthews, Rupert. 1988. Ancient Mysteries. Wayland Publishing. ISBN 0-531-18246-0.
  • Pelta, Kathy. 2001. Rediscovering Easter Island. Lerner Publishing Group. ISBN 978-0-8225-4890-4.
  • Routledge, Katherine. 1919. The Mystery of Easter Island. Londinii: Sifton, Praed, & Co. ISBN 0-932813-48-8.
  • Van Tilburg, Jo Anne. 2001. "Easter Island." In P.N. Peregine and M. Ember, Encyclopedia of Prehistory, vol. 3: East Asia and Oceania, ed. P. N. Peregine et M. Ember. Plenum Publishers.
  • Van Tilburg, Jo Anne. 2006. Remote Possibilities: Hoa Hakananai'a and HMS Topaze on Rapa Nui. British Museum Research Papers.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Steven Roger Fischer, The Island at the End of the World: The Turbulent History of Easter Island (Reaktion Books, 2005, ISBN 1-86189-282-9).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad moai spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]