Mixtrum

E Vicipaedia
Mixtrum electricum

Mixtrum[1] sive machina mixtoria[2][3] est instrumentum coquinarium ad cibum vel aliam materiem solidam frangendam, contundendam, emulgendam, et miscendam adhibitum.

Mixtra stativa ex vase circum axem rotantem (rotrum(d)) consistunt, a quo prope fundum vasis surgunt palae metallicae et quem motrum electricum, quod in fundo vasis haeret vel iacet, movet.

Motrum autem super rotrum et nullum vas sunt mixtris gestabilibus(d), quae motro facto etiam manubrio in quodcumque vas immergi possunt.

Nonnulla fortia exemplaria immo glaciem et cibos glaciatos frangere possunt. Consumptio electrica(d) mixtrorum inter 300 et 1000 W esse solet.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cfr. Leo Latinus (7 Martii 2010). "Epistula XXXI". Epistulae Leoninae: 41 : "Theodisce Mixer, Anglice blender, Francogallice mélangeur, Hispanice batidora de vaso, Italice frullatore, Latine *mixtrum, -ī n."
  2. Christianus Helfer, Lexicon auxiliare, editio tertia (Saraviponte: 1991), 378.
  3. John C. Traupman, The New College Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 597, s.v. mixer.
  4. Consumer Reports (November 2013). "Top Blender Ratings - Blender Buying Guide". consumerreports.org 

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!