Motrum electricum

E Vicipaedia
Animatio operationis motri electrici fluxus oneris recti versi.
Transversus statoris motri inductionis aspectus.
Experimentum electromagneticum Faradaianum, anno 1821.[1].
Rotor automarius electromagneticus Stephani Aniani Jedlik, inventoris ingeniariique Hungarici, anno 1827. Museum Artium Adhibitarum Budapestinum. Quod motrum iam hodie perfecte operatur.[2]
Motrum electricum baroni Kelvin a Iacobo Joule donatum, anno 1842. Museum Hunterianum Glasgoviae.
Rotor motri electrici (laeva) et stator (dextra).
Parvum ludibrii motrum cum suo commutatore.

Motrum[3][4] electricum[5] est machina electrica quae energiam electricam in energiam mechanicam commutat. Plurima motra electrica operantur per interactionem motri campi magnetici et fluxus oneris electrici in spira electromagnetica ad vim generandam cui est axis rotans. Motra electrica fontibus fluxus oneris recti operari possunt, sicut nucleorum electricorum, vehiculorum motoricorum, vel rectificatorum, aut fontibus fluxus oneris alternantis, sicut systematis virium, invertrorum,? vel generatorum electricorum. Generator electricus idem ac motor electricus mechanice est, sed modo contrario operatur, energiam mechanicam in energiam electricam convertens.

Motra electrica vim linearem aut rotariam (torque) generant, ut quaedam mechinatio externa propellatur, sicut flabellum et cellula scansoria. Motrum electricum rotationi continuae plerumque designatur, vel motioni lineari per spatium sua magnitudine multo maius. Solenoida? magnetica magnam vim mechanicam generant, sed per spatium suae magnitudinis. Transductra? sicut megaphona et microphona inter fluxum oneris electrici et vim mechanicam convertunt ad signa sicut sermo regeneranda. Motra electrica communibus motris combustionis internae leviora, minora, mechanice simpliciora, fabricatuque viliora sunt, atque maiorem energiam praebent, cum torque instans et immutabile ulla celeritate suppeditent, melioribus responsis, maiore efficientia generali, et minore caloris generato. Motra autem electrica in usu mobili (plerumque in automobilibus et laophoriis) motris combustionis internae minus commoda et quotidiana sunt, quia magnum pretiosumque accumulatrum requirunt, sed motra combustionis internae comparative parvum petrolei lacum requirunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Faraday, Michael (1822). "On Some New Electro-Magnetical Motion, and on the Theory of Magnetism". Quarterly Journal of Science, Literature and the Arts (Royal Institution of Great Britain) XII: 74–96 (§IX) 
  2. "The first dinamo?". travelhungary.com 
  3. Cf..mech motor, engine” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 351 [PDF].
  4. Cf.motrum” apud Deraedt, Franciscam, et Licoppe, Gaium (2002). Calepinus Novus. Vocabularium linguae Latinae hodiernum. Latino–Francogallicum. Bruxellis: Fundatio Melissa et Museum Domūs Erasmianae. p. 69. ISBN 9782872900183 [PDF].
  5. Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici motor apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 715. ISBN 9789509771345 [PDF].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bastian, Peter, et Günter Springer. 1996. Fachkunde Elektrotechnik. Ed. vicensima prima. Haan-Gruiten: Verlag Europa-Lehrmittel. ISBN 3-8085-3431-1.
  • Fink, Donald G., et H. Wayne Beaty. 2000. Standard Handbook for Electrical Engineers. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 978-0-07-022005-8.
  • Häberle, Gregor D., et Heinz O. Häberle. 1994. Elektrische Maschinen in Anlagen der Energietechnik. Ed. tertia. Haan-Gruiten: Verlag Europa-Lehrmittel. ISBN 3-8085-5003-1.
  • Hameyer, Kay. 2001. Electrical Machine I: Basics, Design, Function, Operation. RWTH Aachen University Institute of Electrical Machines. PDF. PDF archivum.
  • Houston, Edwin J., et Arthur Kennelly. (1897) 1902 . Recent Types of Dynamo-Electric Machinery. Novi Eboraci: P. F. Collier and Sons.
  • Knowlton, A.E., ed. 1949. Standard Handbook for Electrical Engineers. Ed. octava. Novi Eboraci: McGraw-Hill.
  • Kuphaldt, Tony R. (2000) 2006. "Chapter 13: AC Motors." Lessons In Electric Circuits, vol. 2.
  • Rentzsch, Herbert. 1992. Elektromotoren. Ed. quarta. Turgi Helvetiae: ABB Drives AG. ISBN 3-590-80853-5.
  • Rosenblatt, Jack, et M. Harold Friedman. 1984. Direct and Alternating Current Machinery. C. E. Merrill Publishing Company. ISBN 978-0-675-20160-5.
  • Rüffer, Konrad. 1990. Schalten von Elektromotoren. Berolini: Verlag Technik. ISBN 3-341-00827-6.
  • Stölting, Hans-Dieter D., Eberhard Kallenbach, et W. Amrhein, eds. 2008. Handbook of Fractional-Horsepower Drives. Springer. ISBN 978-3-540-73128-3.

Textus apud Google Books[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad motra electrica spectant.