Minyae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Minyae (Graece Μινύαι) secundum mythologiam Graecam et fabulosam regionis Aegaei praehistoriam fuerunt gens Graeca antiqua quae primum Thessaliam habitaverant. Traditur Minyas, eorum heros, ex Thessalia migravisse in septentrionalem Boeotiae regionem, ubi Orchomenum caput urbanum conderent. Apud scriptores antiquos, magna Argonautarum pars Minyae fuisse dicuntur. Minyae coloniam Minyas Lemni constituerunt, unde in Elidem Triphyliam et Theram insulam processerunt.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec sententia verba incorporat ex Harry Thurston Peck, Harper's Dictionary of Classical Antiquities (1898), s.v. "Minyae".

Bibliographia[recensere | fontem recensere]