Minnette de Silva

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Minnette de Silva
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1 Februarii 1918; Kandy
Obitus: 24 Novembris 1998; Kandy
Patria: Srilanca

Officium

Munus: architectus

Familia

Genitores: George E. de Silva;

Minnette de Silva seu litteris Singhalensibus මිනට් ද සිල්වා (Candiae nata die 1 Februarii 1918) fuit architecta Taprobanae.

Politicorum Georgii et Agnetis filia, legati Friderici soror, Minnette de Silva puellula Brightoniae in Anglia educata est. Eruditionem in architectura, parentibus aegre consentientibus, apud scholam artium Jamsetjee Jeejebhoy Bombayae in urbe. Eisdem annis apud architectos Mistry and Bhedwar operam dedit. Mulk Raj Anand et Ravi Shankar cognoscebat necnon iuvenes architectos Perin[1] et Minoo Mistry.[2] Cum hoc et Jehangir Billimoria anno 1946 libellos de arte moderna Marg ipsa condidit.[3]

Interdum e schola Jeejebhoy propter politicas agitationes expulsa, Bengalurum petens, cum Ottone Königsberger ad novam urbem Jamshedpur designandam pro societate Tata Steel laborare coepit. Anno fere 1946 ad scholam Associationis Architecturalis Londiniensem accedit non sine patronatu Herwaldi Ramsbotham[en] gubernatoris generalis Taprobanae.

In insulam nativam anno 1948 redita domum Karunaratne,[4] domum De Saram et deversoria peregrinatorum designavit. Ab 1975 usque in 1980 Hongcongi apud regimen coloniale architecta meruit. Ab anno 1982 in urbe nativa aedem associationis artium, anno circiter 1992 domum artificis Segar aedificari curavit.

Admiratrix et amica Le Corbusier, socia facta est (architectorum Asiaticorum sola) congressuum internationalium architecturae modernae[en], quorum conventus anno 1947 Brugae Walteri in Anglia habitus est.

Scripta[recensere | fontem recensere]

  • 1998 : The Life and Work of an Asian Woman Architect

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Domus Segar. Protypum chartaceum ab ipsa architecta factum

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Minnette de Silva spectant.