Mina terrestris
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Mina.
Mina terrestris[1] seu supplodimentum[2] est instrumentum bellicum displosionis, in humo vel in mari occultatum, quod aut concussione alicuius aut procul succenditur, ac postea deflagratur.
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Minae terrestres, similiter atque murices ferrei antiquorum, per campum disperguntur, sed terra aut aquis submersum. Cum premuntur, magna displosione erumpunt. Quae displosio potest vulnerare vel occidere pedites et animalia, aut diruere vehicula.
Quia supplodimenta sine ullo discrimine possunt homines et pueros laedere, earum usus, fabricatio atque transvectio interdicta sunt a Pactione de Bombis Subterraneis Interdicendis. Quod interdictionis decretum, die 18 Septembris anni 1977, factum est humanitarium belli ius.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki: SKS, 2006
- ↑ Cfr. Prentice, Ezra Parmalee; Ruskin, Ioannes; Bulwer-Lytton, Eduardus; de Maupassant, Guido & Stevenson, Robertus Ludovicus; Avellanus, Arcadius, intpr. (). Mons Spes et novellae aliae. Mount Hope Classics. vol. 2. Novi Eboraci: Ezra Parmalee Prentice. p. 238, annotatione 18: “Supplodimentum, -i, a verbo plaudo, cuius composita sunt ad-plaudo, applaudo, complodo, displodo, explodo, supplodo, h. e. sub-plaudo, quod proprie manuum concussarum sonum imitatur aut pedum tripudium in solo; tum quemlibet sonum subitum, concussionem quamcunque; ita iam et Romanis. Nomen substantivum a me formatum ad exempla aliorum similium, uti impedimentum, emolumentum, et plurima alia. Significari autem eo volo apparatum bellicum aquis mersum, cui si carina navis ex improviso se impingat, concussio eum succendit, ac supplodens, navim diruit. Moderni eundem apparatum a minio, quod pigmentum rubrum significat, quo vocabulo fodinam volunt designare, quod minium e fodinis obtinetur, proinde veluti fodinam subaquaneam, vocitant, quod certe a longinquissimo est petitum.”