Milton Obote

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Milton Obote
Res apud Vicidata repertae:
Milton Obote: imago
Nativitas: 28 Decembris 1925, 28 Decembris 1924; Apac
Obitus: 10 Octobris 2005; Ioannisburgum
Patria: Uganda

Officium

Officium: President of Uganda, President of Uganda, Prime Minister of Uganda
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Uganda People's Congress

Apollo Milton Obote (die 28 Decembris 1924 natus in Akokoro; Ioannisburgi die 10 Octobris 2005 mortuus) fuit politicus Ugandae. E familia nobili gentis Lango ortus, alumnus fuit collegii Makerere. Sodalis mox factus est congressus nationalis Ugandensis. Legatus est apud consilium legislativum coloniale ab anno 1957. Libertate nacta, primus minister a die 30 Aprilis 1962 meruit, sed die 15 Aprilis 1966, rebus novis in exercitu motis, se praeses proclamavit. Quod officium retinuit usque in diem 25 Ianuarii 1971. Eo die dum in Singapura apud congressum Consortionis Populorum morabat a milite Idi Amin usurpatore demissus est. Rursus a die 17 Decembris 1980 usque ad 27 Iulii 1985 praeses meruit. In Tanzania, deinde Zambia exsilium petivit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]