Latinitas inspicienda

Michael O'Connor (episcopus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago Michaelis O'Connor ex Encyclopaedia Nationalis Biographiae Americae (1896)

Michael O'Connor, S.I. (27 Septembris 181018 Octobris 1872) fuit clericus Hibernus in Ecclesia Catholica Romana. In Dioecese Pittsburgensi et Dioecese Eriensi in Civitatibus Foederatis episcopus operatus est.

Vita iuvenis[recensere | fontem recensere]

Natus est in Cobh in Comitatus Corcagiensis in Hibernia. Iacobus frater primus episcopus Dioecesis Omahensis in Nebrasca operatus est, ab 1885 ad 1891. Educationem iuvenum in indigeno oppido suo recepit, et acolytus operatus est in Cathedrale Ecclesia Cloynense. Anno 14 aetatis suae, ab Episcopo Gugliemus Coppinger missus est ut disciplinam pro sacerdotio semeret in Francia.

In Pontificia Universitate Urbana Romae educationem extendit. Cursus philosophicos et theologicos honorate perfecit, praemii aurei mathematicae merito. Educationem perfecit ante aetatem canonicalem pro ordinatio sacerdotale attingatum. Divinitatis doctoris gradus meritus est.

Sacerdotium[recensere | fontem recensere]

O'Connor in sacerdotium ordinatus est Romae die 1 Iunii 1833. Ascriptus est prorector Pontificii Collegii Hiberniani in eodem urbe. Ad patriam regressus, in vicariato operatus est in Fermoy.

Anno 1839, Episcopus Kenrick incitavit ut se iugaret in facultate Seminarii S. Caroli Borromei in Pennsilvania. Condicione accepto, O'Connor in Philadelphiam eodem anno migravit. Sedes theologiae confestim adsumpsit in seminario, et praeses factus est citissime.

Mense Iunii 1841, O'Connor ad munus vicarii generalis Pennsilvaniae Occidentis ascriptus est, et parochus Ecclesiae S. Pauli in Pittsburgo factus est.

Episcopatus[recensere | fontem recensere]

Consilium Provinciale Baltimorae V, quod mense Maiae 1843 habitum est, erectionem Dioecesis Pittsburgiensis suasit, et O'Connor sicut episcopus nominatus est. O'Connor ad Romam cucurrit ut, Papa Gregorio XVI petito, designationem recantaretur et Societatem Iesu se iugaret. Papa autem negavit, dicens, "Episcopus imprimis eris, Iesuita postilla." O'Connor voluntatem Papae accepit et Episcopus Pittsburgi ascriptus est 11 Augusti 1843. Die 15 Augusti, consecrationem episcopalem a Iacobo Philippo Fransoni recepit in Ecclesia S. Agathae Gothorum.

Pittsburgum advenit mense Decembris 1843, 33 ecclesias, 14 sacerdotes, circa 25 000 Catholicorum inveniens. Anno 1844, academiam pro puellis, asylum pro orphanis, capellam pro Afroamericanis, acta hebdomadis Catholica Pittsburgiensis, et Seminarium S. Michaelis fundavit.

Die 29 Iunii 1853, a Pio Papa IX, O'Connor novus Episcopus Dioecesis Eriensis ascriptus est, sed involuntas successoris eius Sanctam Sedem consultum suum convertere fecit. Post quinque menses, O'Connor Episcopus Pittsburgi iterum ascriptus est 20 Decembris 1853.

Episcopatum Pittsburgi abdicavit 23 Maii 1860. Novitiatum Societatis Iesu ingredit in Germania 22 Decembris 1860. Bostoniam advenit ut professionem eius faceret 23 Decembris 1862.

Die 18 Octobris 1872 mortuus est in Collegio Woodstock in Terra Mariae.