Michael Nostradamus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Michael Nostradamus
Res apud Vicidata repertae:
Michael Nostradamus: imago
Michael Nostradamus: imago
Michael Nostradamus: subscriptio
Michael Nostradamus: subscriptio
Nativitas: 14 Decembris 1503; Saint-Rémy-de-Provence
Obitus: 2 Iulii 1566; Salona ad Provincia
Patria: Francia Borboniensis
Nomen nativum: Michel de Nostredame

Familia

Genitores: Jaume de Nostredame;
Coniunx: unknown value, Anne Ponsarde
Proles: César de Notre-Dame

Memoria

Sepultura: Collégiale Saint-Laurent de Salon-de-Provence

Michael Nostradamus[1] seu Francogallice Michel de Nostredame (15031566) fuit apothecarius, poeta, vatesque Francicus, qui congeries vaticiniorum edidit quae in toto orbi terrarum inlustrissima facta sunt. Innotuit libro Prophetiarum (Les Propheties), anno 1555 primum edito. Fuit alumnus Universitatis Montispessulanensis, e qua expulsus est. Filium genuit Caesarem(fr), rerum gestarum scriptorem futurum, cui librum prophetiarum dicavit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ortus et pueritia[recensere | fontem recensere]

Natus est in vico Saint-Rémy-de-Provence 14 Decembris 1503 vel 21 Decembris,[2] filius Jaume de Nostredame, frumenti negotiatoris et notarii. Familia fuerat Iudaea, sed pater Jaume, Guy Gassonet, fidelis factus erat Ecclesiae Romanae Catholicae circa annum 1455; postea Guy se appellavit Pierre Nostredame (Petrum Nostradamum).[3] Noti Michaelis fratres erant Delphinus, Ioannes (circa 15071577), Petrus, Hector, Ludovicus (natus anno 1522), Bertrandus, Ioannes (alter; 1522-1576/7), et Antonius (natus anno 1523).[4]

Mors[recensere | fontem recensere]

Nostradami elogium super eius sepulcrum, Collégiale St-Laurent, Salon.

Fertur Nostradamus nocte 1 Iulii 1566 dixisse ad Ioannem de Chavigny, servum a manu: "Prima luce me non invenies vivum." Postridie mane, vere inventus est mortuus, super pavimento iacens prope lectum et mensam. Eius corpus sepultum est in cappella ordinis Sancti Francisci (pars nunc in La Brocherie), sed per res novas Francicas iterum sepultum in Collegiali S. Laurentii.

Opera[recensere | fontem recensere]

Les Propheties (1555): titulus
Excellent et moult utile opuscule (1556): titulus
  • Orus Apollo, 1545 (?), liber ineditus
  • Almanachs, Presages et Pronostications, 1550–1567
  • Ein Erschrecklich und Wunderbarlich Zeychen..., Norimbergae 1554
  • Les Propheties, Lugduni 1555
  • Excellent et moult utile opuscule ... des fardemens et des confitures, 1555
  • Paraphrase de C. Galen sus l'exhortation de Menodote, 1557
  • Lettre de Maistre Michel Nostradamus, de Salon de Craux en Provence, à la Royne mere du Roy, 1566

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Michael Nostradamus": ita Latine Olaus Borrichius, Dissertationes academicae de poëtis (1683) p. 122
  2. Patrice Guinard, CURA forum
  3. Edgar Leroy, Nostradamus, ses origines, sa vie, son oeuvre (1972), ISBN 2-86276-231-8.
  4. Peter Lemesurier, 'The Nostradamus Encyclopedia (1997) [2003?], ISBN 0-312-17093-9.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Benazra, Robert. 1990. Répertoire chronologique nostradamique.
  • Brind'Amour, Pierre. 1993. Nostradamus astrophile.
  • Brind'Amour, Pierre. 1996. Nostradamus: Les premières Centuries ou Prophéties.
  • Chevignard, Bernard. 1999. Présages de Nostradamus.
  • Chomarat, Michel, et Jean-Paul Laroche. 1989. Bibliographie Nostradamus.
  • Clébert, Jean-Paul. 2003. Prophéties de Nostradamus.
  • Dupèbe, Jean. 1983. Nostradamus: Lettres inédites.
  • Gruber, Elmar. 2003. Nostradamus: sein Leben, sein Werk und die wahre Bedeutung seiner Prophezeiungen.
  • Lemesurier, Peter. 1997. The Unknown Nostradamus.
  • Lemesurier, Peter. 2003. The Nostradamus Encyclopedia. ISBN 0-312-17093-9.
  • Lemesurier, Peter. 2003. Nostradamus: The Illustrated Prophecies.
  • Leroy, Edgar. 1972. Nostradamus, ses origines, sa vie, son oeuvre. ISBN 2-86276-231-8.
  • Prévost, Roger. 1999. Nostradamus, le mythe et la réalité.
  • Randi, James. 1993. The Mask of Nostradamus. ISBN 0-87975-830-9.
  • Rollet, Pierre. 1993. Nostradamus: Interprétation des hiéroglyphes de Horapollo.
  • Wilson, Ian. 2002. Nostradamus: The Evidence.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]