Iacobus Randi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iacobus Randi.

Iacobus Randi (natus Randall James Hamilton Zwinge 7 Augusti 1928; mortuus 20 Octobris 2020[1]) fuit magus scaenicus et scepticus scientificus Canadiano-Americanus,[2][3] ut provocator postulationum paranormalium et scientiae falsae notissimus.[4] Randi, conditor Societatis Fundatae Educationalis Iacobi Randi, magus Admirabilis Randi[5] appellatus curriculum vitae professionalis coepit, sed a rebus publicis anno aetatis suae sexagensimo remotus, plurimum temporis in investigandis postulationibus paranormalibus, occultis, et supernaturalibus degit, quas omnes woo-woo appellare solet.[6]

Randi, quamquam saepe debunker appellatus, connotationes nominis haud multum amat, seque investigatorem describere mavult.[7] Scripsit de rebus paranormalibus, scepticismo, et historia magiae. Saepe fuit hospes in The Tonight Show Starring Johnny Carson, atque aliquando in Penn & Teller: Bullshit!, programmate televisifico apparuit. Sua societas condita One Million Dollar Paranormal Challenge sustinet, praemium CFA$1 000 000 petitionibus opportunis offerens,[8] eis qui indicia ullarum virium vel eventus paranormalium, supernaturalium, vel occultarum, sub condicionibus inquisitionis ab ambabus partibus adsensis monstrare possunt.[9]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Televisio et pelliculae[recensere | fontem recensere]

Histrio[recensere | fontem recensere]

Se agens[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Randi spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Iacobum Randi spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:
Situs publici
Indices
Media