Mia Wasikowska

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mia Wasikowska anno 2012

Mia Wasikowska (nata 14 Octobris 1989 Canberrae, in Australia) est histrio Australiana, notissima pelliculá Alice in Wonderland (anno 2010), in qua partes egit principales. Etiam in pelliculis ut The Kids Are All Right et That Evening Sun atque serie televisuali In Treatment potest videri. Pater eius est photographus Australianus, mater item photographa, ex Polonia oriunda. Etsi Mia verecunda et timida in schola fuisse traditur, in scaenam prodire incepit velle, cum Holly Hunter vidisset in pellicula The Piano et Ginam Rowlands in A Woman Under the Influence.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mia Wasikowska spectant.
  • De Mia Wasikowska in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!