Metathesis

E Vicipaedia
Crocodilus an corcodilus?

Metathesis[1] (a Gr. μετάθεσις '(com)mutatio, translatio; permutatio'), vel transpositio, est notio linguistica, quae ad reciprocam phonematum aut verborum inter se permutationem refertur. Permutatio phonematum sua sponte fieri potest in loquendo (id est, in parole). Deinde metathesis est, cum quaedam verbi forma in loquendo male pronuntiata — vel forse per iocum depravata, sicut displicina pro disciplina[2] — aut perperam audita a communitate linguistica addito tempore accepta est ac pars vocabularii eius linguae (id est, langue) facta. Exemplo est parabola 'conlatio, simile', verbum Graecum in Latinum sermonem mutuatum, quod postea ad antiquorum Castellanorum sermonem delatum formà per syncopen mutatà sensuque per metonymiam coartato venit *parabla 'verbum'. Quae forma deinde per metathesin palabra facta est.

Metathesis etiam ad rationem philologicam refertur, qua verborum mutato ordine ornata sententiarum concinnitas elaborari et effici possit.

Metathesis phonologica[recensere | fontem recensere]

Constat metathesin ex fortuito pronuntiandi (aut scribendi) errore oriri. Itaque quod ad phonologiam historicam attinet, non de lege phonetica paene totum vocabularium permeanti, sed potius de "sporadica" quae dicitur mutatione agitur. Aliquando tamen accidit, ut forma metathetica cum forma usitatiore concurrat, sicut corcodilus apud Martialem (Epigr. 5.93.7) et corcodillus apud Phaedrum (Fab. 1.25.4 & 6).[3] Idem concursus etiam apud Graecos, nam κορκόδιλος in papyris reperitur. Nonnumquam tamen forma metathetica victoriam reportavit, ut colurnus pro *corulno forma, quam corulus nomen arboris suggerit.[4] Certa verba in linguam Hispanicam delata sunt in forma metathetica:

  • miraclum[5] > milagro
  • periclum[6] > peligro
  • parabla[7] > palabra

Ut ex his exemplis perspici potest, in metathesi praecipue de liquidarum consonantium permutationibus agitur, quibus haec addi possunt exempla casu et temere facta:[8] religiolerigio; reliquiaeleriquiae; clatri ⇒ *cratlicracli; Aurelius ⇒ Αὐλήριος; Valerianus ⇒ Οὐαρελιανός, in quibus de metathesi reciproca agitur. At sunt exempla, quae non metathesin reciprocam, sed potius metathesin inversam exhibent, sicut prelumperlum, non **plerum. Quin etiam haec addamus exempla: pergulaprecula (**plecura); crocotariicorcotarii; interpretorinterpertor; PhrygiaPhyrgia; TrasumennusTarsumennus.

In metathesi reciproca etiam consonans cum aliis consonantibus permutatur, quod tamen in lingua Latina rarissime fieri videtur. In exemplo est forcipes (sg. forceps), quam formam Cato (Agr. 11.5) forpices dixit.

Metathesis rhetorica[recensere | fontem recensere]

Dionysius Halicarnasseus (saec. I a.C.n.), cum scripta antiquorum recognosceret, multa usus lima illis eloquentiam augere temptabat, et quidem ita, ut verborum permutato ordine quam tersissimam et profluentissimam dictionem efficeret. Quam emendandi rationem ipse metathesin appellabat.[9]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Diom. 442.31.
  2. Consentius 5.592.23 Keil.
  3. Etiam Cicero (Tusc. 5.78 in codice vetere [Regio]) corcodillum scripsisse videtur.
  4. Cf. Serv. In Vergilii Georgicon libros 1.305: "colurnum a corylo."
  5. Iam apud Lucilium.
  6. Apud poetas antiquos.
  7. Vide supra.
  8. Quintilianus 1.5.13; Leumann 1977: 332 § 232 D & 333 § 233 D; Lindsay 1892: 97-98 § 111.
  9. de Jonge 2005.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • de Jonge, Casper (2005) Dionysius of Halicarnassus and the method of metathesis, Classical Quarterly 55.2: 463-480.
  • Leumann, Manu (1977) Lateinische Laut- und Formenlehre. Beck.
  • Lindsay, W. M. (1894) The Latin Language: An Historical Account of Latin Sounds, Stems, and Flexions. Cambridge University Press.