Metamorphoses (Paulus Nicolaus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Metamorphoses est liber carminum poetarum quam in linguam Latinam Paulus Nicolaus poeta Flandro-Belgicus convertit, farrago bilinguis, quae viginti quattuor carmina e variis linguis Europaeis continet, cum translatione Latina in praepostera facie paginae posita.

Paulus Nicolaus carmina Latine reddidit variorum auctorum, inter quos: Shakesperius, Vondelius, Goethius, Guido Cumpanio, Hoelderlinus, Nervalius, Rimbaldus.

Hi versus Vondelii de Constantino filio mortuo sic Latine exprimuntur a Paulo Nicolao :

Constantinus puerinus
Cherubinus desuper
Ridet vana haec humana

Carmen quod Guido Cumpanio de pluvia cecinit sic Latine sonat:

Non pluit, sed salivat
quasi tactilis temptanti
humiditas, par pulveri et
pelli palpitanti

Sic melopoea Van Ostaijen:

Sub luna labitur longum flumen.

Sic lilium aquaticum in carmine poetae Van Eeden:

Nunc meditans quiescit in aqua
nec iam desiderat. . . .

Hic liber editus est prima vice ad finem anni 1991 apud Ben Hosman in eius famoso typographeo privato cui nomen Regularium Prelum, sito in Frisia in vico Sonnega.

Huic libro pretioso sunt 64 paginae in prima editione.

Primae editionis anni 1991, electronice et non iam typis plumbeis impressae, edita sunt tantummodo 24 exemplaria; secundae editionis 25 exemplaria in lucem prodierunt.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Metamorphoses: Carmina poetarum recentiorum in Latinum vertit Paul Claes, Lovanii, Sonnegae Regularium Praelo subiecit Ben Hosman, anno Domini MCMXCI. Huius libri prolata sunt exemplaria XXIV. Edidit Regulierenpers, Pieter Stuyvesantweg 55. 8478 HE Sonnega.
  • Editio altera non mutata quoad textum, sed aliis typis impressa, anno 1999 edita est cum XXV exemplaribus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • D'haen, Christine. 1999. Subliem. De Standaard, 5 Augusti.
  • Velter, Johan. 1999. Schoonheid. Poëziekrant, fasc.