Messia (Pope)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Messia (Anglice Messiah) est ecloga Christiana anno 1712 ab Alexandro Pope scripta, qui prophetias Isaiae et quartam eclogam Vergilii de eadem radice ortas esse credens ad versus Anglicos accomodavit.

Samuel Johnson Universitatis Oxoniensis discipulus anno 1731 poëma in hexametros Latinos convertit, qui primum opus editum illius philologi fuerunt.

Primi versus[recensere | fontem recensere]

Messiah (Pope) Messia (Johnson)

Ye Nymphs of Solyma! begin the song:
To heav’nly themes sublimer strains belong.
The mossy fountains, and the sylvan shades,
The dreams of Pindus, and th’ Aonian maids,
Delight no more—O Thou my voice inspire
Who touch’d Isaiah’s hallow’d lips with fire!

Tollite concentum, Solymaeae tollite nymphae!
Nil mortale loquor, coelum mihi carminis alta
Materies; poscunt gravius coelestia plectrum.
Muscosi fontes, silvestria tecta, valete,
Aonidesque Deae, et mendacis somnia Pindi.
Tu mihi, qui flammâ movisti pectora sancti
Sidereâ Isaiae, dignos accende furores!

Nexus externi[recensere | fontem recensere]