Mercedes Aráoz
Patria: Peruvia
Officium
Munus: politicus, oeconomus, professor
Patronus: Universidad del Pacifico, Q5655628, ProInversion, Inter-American Development Bank
Consociatio
Mercedes Rosalba Aráoz Fernández (Limae in urbe die 5 Augusti 1961 nata) est erudita et politica Peruviae.
In urbe nativa educata, Anglice iam scholaria loquens, erudita est in universitate Pacifici Peruvianae et universitate Miamiensi Floridae, ubi gradum doctoris rerum oeconomicarum ascendit. Professor fuit apud almam matrem Pacificam academiamque diplomaticam Peruvianam. Ministra a commercio externo a die 11 Iulii 2006 usque ad eundem diem anni 2009, deinde ministra ab industria usque ad 22 Decembris 2009, denuo ministra ab oeconomia et vectigalibus ad diem 14 Septembris 2010 meruit sub primis ministris successivis Georgio Del Castillo, Iuda Simon, Xaverio Velásquez. Praeses vicaria altera electa est die 28 Iulii 2016 eodem tempore quo Petrus Paulus Kuczynski praesidatum acceperit, sed die 17 Septembris 2017 prima ministra facta est, antecessore Ferdinando Zavala.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]

![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mercedes Aráoz spectant. |
- Vita apud universitatem Pacifici
- "Alan García designa a Mercedes Aráoz como la primera mujer al frente del Ministerio de Economía" (22 Decembris 2009) apud Finanzas