Latinitas nondum censa

Ferdinandus Zavala

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ferdinandus Zavala
Res apud Vicidata repertae:
Ferdinandus Zavala: imago
Nativitas: 16 Februarii 1971; Tacna
Patria: Peruvia

Officium

Officium: President of the Council of Ministers of Peru, Minister of Economy and Finance of Peru, Minister of Economy and Finance of Peru
Munus: Oeconomus, politicus
Patronus: National Institute for the Defense of Free Competition and the Protection of Intellectual Property, Ministry of Economy and Finance, Backus and Johnston Brewery

Consociatio

Factio: Peruvians for Change

Ferdinandus Zavala, vulgo plene Fernando Zavala Lombardi (natus Tacnae in urbe die 16 Februarii 1971) est mercator et politicus Peruvianus. Alumnus est universitatis Pacifici urbis Limae universitatumque Piurensis et Birminghamiensis. Apud societates commerciales Samtronics Perú, Apoyo S.A., SABMiller, Backus y Johnston operam dedit. Minister ab oeconomia et vectigalibus meruit a die 16 Augusti 2005 ad 28 Iulii 2006, successor Petro Paulo Kuczynski qui ad officium primi ministri promotus erat (praeside Alexandro Toledo). Die 10 Iulii 2016 Zavala ipse primus minister nominatus est, praeside eodem Petro Paulo Kuczynski.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Primi ministri Peruviae