Memoriale Germanorum profugorum (Erfordia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monumentum pro Germanis fugatis Erfordiae

Monumentum admonitorium de Germanis fugatis (Theodisce Vertriebenendenkmal) in sepulcreto novo Erfordiae anno 1994 erectum est ad testimonium de Germanophonis e variis regionibus Europae Mediae et Orientali fugatis perhibendum, secundo bello mundano finito.

Historia[recensere | fontem recensere]

Quamvis Erfordia ipsa nemo propulsus esset, urbs sortem defugarum multorum utique ferebat profugis multis advenientibus. Quando die 12 Aprilis 1945 collineationes hostiles omnes sistebant, peregrinorum quadraginta milia Erfordiae fuerunt. Autumno anni 1945 eorum numerus et auctus est. Euphemistico nomine Germanorum commigrantium homines multi vix sumptuose sarti et tecti annos plures conservabantur, qui paucis rebus salvatis domo sua fugati erant. Hospitia maxima inveniebantur in Monte Sancti Petri ubi usque mensem Augustum 1949 manserunt. Summatim animae 670 000 Erfordiae ad tempus in castris specialibus hospitio excepti sunt. Quorum alii Erfordiae vitam degere coeperunt, alii aliorsum porro commigraverunt.

Monumenti descriptio[recensere | fontem recensere]

Tempore communismi de fuga germanophonorum coacta e territoriis terrarum communisticarum fraternitate aeterna coniunctarum (e.g. e Polonia, Bohemoslovacia, Hungaria loquelae vetitae sunt. Anno 1994 tantummodo Associatio Germanorum fugatorum (Bund der Vertriebenen/BdV), quae dicitur, admonitionem perennem Erfordiae faciendam esse censuerunt. Reperitur monumentum in sepulcreto Erfordiae centrali haud procul ab introitu principali distans. Medio in caespite columna videtur cui inscripta sunt verba haec Die Heimat bleibt unvergessen - Patriae numquam obliviscimur. Toreuma matrem et consortes in fugela depingit. Circumcirca habes insignia quattuordecim regionum Germanophonarum Europaearum a Mari Baltico usque ad Balcaniam pertinentium. Saepenumero de monumento hoc disputationes fervidae ortae sunt. Anno 2000 monumentum partim destructum est et erectores politice pervicaces fuisse dicuntur. Quod cum ita sit: in memoria defugarum deplorabilium ipsa abruptam contumaciam et radicalismos renuntiare semper decet sine dubio.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Stephanus Raßloff: 100 Denkmale in Erfurt. Geschichte und Geschichten. Mit Fotografien von Sascha Fromm, (Thüringen Bibliothek. Vol. 11), p. 204-205, Assindiae 2013

Nexus externi[recensere | fontem recensere]