Melite (Nereis)
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Melita (discretiva).
Melite in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[1] et a Poëta in Iliade,[2] atque ab Hesiodo in Theogonia.[3] Eodem genere in Apollodori bibliotheca ordinatur;[4] sed compositor Hymni Homerici in Cererem Meliten inter Oceanides disponit.[5]
Notae
[recensere | fontem recensere]
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.