Maximilianus II Burgundiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Maximilianus II Burgundiae (natus die 28 Iunii 1514 – obiit die 4 Iulii 1558), marchio Veriae et Dominus Beveren, fuit homo nobilis ex Nederlandia in servitute Domus Habsburgensis.

Maximilianus depictus anno 1715

Vita[recensere | fontem recensere]

Maximilianus fuit filius Adolphi Burgundiae et Annae Bergae, qui fuit nothus Philippi III Burgundiae. Erasmus in domo patris illum saepe visit et Erasmus litteras Maximiliano puero scripsit ut eum scientiae studere adcohortaretur. Anno 1542 Maximilian Louisam Domi Croÿ, filiam Philippi II Domi Croÿ, in matrimonium duxit. Erant autem sine liberis. Ita post mortem suum, fundus Maximiliano de Hénin-Liétard, filio sororis suis Annae, datus est. Ob aerem alienum, necesse fuit Marchionatum Veriae vendi.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1540 Maximilianus post patrem suum Admiralis Nederlandiae, anno 1542 Admiralis Flandriae et anno 1546 eques in Ordone Velleris Aurei factus est. Ab anno 1547 Stadtholder Hollandiae, Zelandiae, Traiecti ad Rhenum et Admiralis-Generalis Zelandiae fuit. Anno 1555 Carolus V Veriam ad Marchionatum promovit ut praemio ad Maximilianum afficeret ob servitutem fidelem.

Post mortem, Gulielmus Auriacus, eo tempore iam fidelis Regis Hispaniae, factus est Stadtholder Hollandiae, Zelandiae, et Traiecti ad Rhenum.