Mauritius Duruflé

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Maurice Duruflé, circa annum 1962

Mauritius Duruflé (Francogallice Maurice Duruflé, natus die 11 Ianuarii 1902, mortuus die 16 Iunii 1986) fuit compositor et organista Francogallicus. Maxima pars musicae suae in canto plano nititur.

Lupariae in Normannia natus est. Rothomagi deinde Lutetiae in Conservatorio organum et compositionem didicit. Ab anno 1930 in ecclesia Sancti Stephani Montis laboravit. Opus suum clarissimum probabiliter est Requiem suum, anno 1947 compositum.