Matthaeus Nykänen
Matthaeus Nykänen (natus Granivici in Finnia 17 Iulii 1963, mortuus anno 2019) fuit desultor nartatorius pristinus Finnicus, qui inter alia medalias quinque in Olympiis hiemalibus, novem in FIS Nordic World Ski Championships certaminibus mundanis nartationis desulturaeque, atque quinque in FIS Ski Flying World Championships certaminibus mundanis desulturae vicit; e quibus 19 medaliis decem aureae fuerunt. Praeterea 13 medaliis aureis in certaminibus desulturae Finnicis affectus est.
Longissimus saltus eius fuit 191 metrorum, qui tum (anno 1985) etiam longissimus in orbe terrarum saltus erat. Postea quidem desultores vel longius saltaverunt: anno 2015 saltus optimus 251,5 metrorum fuit.
Etiam postquam desulturā innotuit, in publico mansit: tria alba musica edit, sed etiam necessitudine tumultuosa cum uxore iterum iterumque in medium processit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]