Maternus Cynegius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Maternus Cynegius (nescimus, quando natus sit; mortuus est anno 388 Beryti) senator Romanus ac vir publicus Romanus erat.

Origo[recensere | fontem recensere]

Cynegius ex Hispania ortus atque Christianus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Maternus Cynegius anno 383/384 comes sacrarum largitionum imperatoris Theodosii I fuit. Anno 384 Praefectus praetorio per Orientem nominatus est et iussu Theodosii acerrime contra paganos et templa eorum egit. In Aegypto, Graecia, Asia templa delebat. Anno 388 ad honorem consulatus una cum imperatore sublatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Theodoretus, Historia Ecclesiastica V 21]


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus III et Eutropius
Consul
388
cum
Imp. Caesare Flavio Theodosio Augusto II
Successores:
Flavius Timasius et Flavius Promotus