Flavius Timasius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Timasius (natus ignoto anno, mortuus post annum 396) miles et senator Romanus ac vir publicus quarti saeculi erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Timasius miles iam Flavio Valente imperatore militavit et anno 378 vivus e Proelio Hadrianopolitano evenit. Theodosius I imperator eum anno 386 magistrum equitum et anno 388 magistrum peditum nominavit. Ad usque 395 magister militum praesentalis erat. Anno 389 consul una cum Flavio Promoto erat. Anno 394 huic pugnae intererat, qua Theodosius Eugenium imperatorem vicit. Post mortem Theodosii Arcadius successor Timasium deposuit et in exilium pepulit. Circa annum 400 mortuus est[1].

Familia[recensere | fontem recensere]

Timasius Pentadiam uxorem duxit et filium Syagrium habuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 522


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Magnus Maximus Augustus II ; Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus II et Maternus Cynegius
Consul
389
cum
Flavio Promoto
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus IV et Flavius Neoterius