Materia nigra

E Vicipaedia
Lens gravitationis propter compluria galaxiarum, sed massa galaxiarum, quae videri potest, est inepta lentem gravitationalem creare, ergo studiosi putant materiam obscuram esse

Materia nigra vel obscura in astrophysica materiam designat quae non videtur posse detegi. Invocatur ut explicet non exspectata, praesertim de galaxiis. Varii auctores de supposita materia nigra locuti sunt vel experti sunt. Componatur ex gaso molecularum, ex stellis mortuis, ex pumilionibus fuscis ex foraminibus nigris, et ex caeteris. Tamen observata (vel deficientia observatarum directe rerum) implicent potius naturam non baryonicam, ergo adhuc ignotam. Materia nigra tamen sit quinquies abundantior quam materia baryonica, ut constituat 20% densitatis totius universi observabilis, secundum exempla formationis et variationis galaxiarum, sicut exempla cosmologica.

Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes!