Jump to content

Martinus McGuinness

E Vicipaedia
Wikidata Martinus McGuinness
Res apud Vicidata repertae:
Martinus McGuinness: imago
Martinus McGuinness: imago
Nativitas: 23 Maii 1950; Derria
Obitus: 21 Martii 2017; Altnagelvin Area Hospital
Patria: Hibernia
Nomen nativum: Martin Pacelli McGuinness

Memoria

Sepultura: Derry City Cemetery
Baracus Obama (praeses Civitatum Foederatarum), Petrus Robinson (primus minister Hiberniae Septentrionalis) et Martinus McGuinness (primus minister vicarius) anno 2009 colloquentes

Martinus McGuinness, vulgo plene James Martin Pacelli McGuinness (natus Derriae die 23 Maii 1950; mortuus die 21 Martii 2017) fuit politicus Hibernicus Hiberniae septentrionalis factionis Sinn Féin. Fuit olim repugnator Exercitus Reipublicani Hibernici et factionis Provisionalis. Hiberniae Septentrionalis minister et Hiberniae Septentrionalis Conventus legatus est et a die 25 Iunii 1998 munere populi Mediae Ultoniae in Parlamento Regni Uniti fungitur. Primus minister vicarius Hiberniae Septentrionalis die 8 Maii 2007 factus est. Quo officio primis ministris Ioanne Paisley, Petro Robinson, Arlene Foster functus est. Die autem 9 Ianuarii 2017 dimissionem suam protulit, ipso facto dimissionem Arlenae Foster provocans. A quo die, amyloidosi morbo graviter affectus, a rebus politicis se retraxit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Martinum McGuinness spectant.
Primi ministri et vicarii Hiberniae Septentrionalis
Primi ministri
First ministers

David Trimble 1998–2002 • Ioannes Paisley 2007–2008 • Petrus Robinson 2008–2016 • Arlene Foster 2016–2017, 2020–2021 • Paulus Givan 2021–2022 • Michaela O'Neill 2024

Primi ministri vicarii
Deputy first ministers

Iacobus Mallon 1998–2001 • Marcus Durkan 2001–2002 • Martinus McGuinness 2007–2017 • Michaela O'Neill 2020–2022 • Emma Little-Pengelly 2024