Martabanum

E Vicipaedia
Wikidata Martabanum
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Birmania
Locus: 16°31′48″N 97°36′8″E
Zona horaria: Myanmar Standard Time

Gestio

Procuratio superior: Thaton District

Martabanum[1][2][3] (Birmanice မုတ္ထမ Moʾtama) est urbs parva pagi Thaton, civitatis Mon, rei publicae Birmaniae. Notissima erat mercatoribus Lusitanicis saeculis XVI et XVII. Anno 1824 et rursus 1852 Martaban a Britannis devicta est. Urbs iacet prope delta fluminis Saluen. Usque ad pontem huius fluminis anno 2005 confectum Martabanum fuit statio ultima ferriviae a Ranguno descendentis. In altera fluminis ripa est magna urbs Moulmein.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  2. "Martaban, -is": Carolus Clusius, Exoticorum libri decem (Lugduni Batavorum, 1605) p. 230
  3. "Martabania" i.e. regio Martabano circumdata: cf. "Culta juxta ripam Saluen flum. in Martabania" p. 76
Delta fluminis Saluen. Ad nexum fluminum, ripa sinistra, Maulamiain videtur; ripa dextra, Martabanum

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 16°31′48″N 97°36′8″E • GeoNames