Marmore (aquae cadentes)

Aquae cadentes Marmore (Italiane: Cascata delle Marmore) sunt cataracta magna Italiae, in Valle Narina, in Provincia Interamnensi et in Umbria regione, quibus Velinus flumen in Narem flumen influit.
Artificiales sunt, nam aqua Velini per canalem adit, qui primo antiquitus anno 271 a.C.n. iussu M'. Curii Dentati aedificatus est; Cava Curiana tunc nuncupabatur. Medio aevo desertus et destructus est, anno 1601 iussu Clementis VIII renovatus, ut Cava Clementina.
Nexus interni
- Umbria,
- Interamna Nahars,
- Provincia Interamnas,
- Avens flumen,
- Nar flumen,
- Tiberis flumen
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aquas cadentes Marmore spectant. |
![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 42°33′4″N 12°42′55″E • GeoNames |