Marlon Dumas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Marlon Dumas
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 22 Augusti 1975;
Patria: Francia

Officium

Munus: computer scientist
Patronus: Universitas Tartuensis

Marlon Gerardo Dumas Menjivar (natus 22 Augusti 1975[1]) est computator Honduriae et professor artis ingenariae programmaturae in Universitate Tartuensi Estoniae, qui contributionibus in campo administrationis rationum commercii innotuit.[2]

Dumas, in Honduria natus, doctoratum philosophiae in informatica in Universitate Gratianopolitana in Francia anno 2000 accepit. Ab 2000 ad 2009 fuit lector in Universitate Technologiae Terrae Reginae Brisbanae Australiae. Anno 2007, professor artis ingeniariae programmaturae in Universitate in Estonia creatus est.[3] Annis 2004 et 2007, stipendium in sumptus studiosorum administrationis Terrae Reginae "ad suscipiendam investigationem architecturarum programmaturae ministerio dicatam a SAP AG adiutam"[4] accepit.[5]

Uxor est Estoniana, quae ei filiam peperit.[1]

Opera[recensere | fontem recensere]

Dumas nonnullos commentarios in campo scientia computatrali scripsit.[6][7]

Libri
  • Dumas, Marlon, Wil M. P. van der Aalst, et Arthur H. M. ter Hofstede, eds. 2005. Process-Aware Information Systems: Bridging People and Software through Process Technology. John Wiley & Sons.
  • Dumas, Marlon, Marcello La Rosa, Jan Mendling, et Hajo A. Reijers. 2013. Fundamentals of Business Process Management. Springer.
Commentarii selecti

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Merisalu, Merilyn (14 Maii 2012). "Hondurasest pärit Eesti teadlane" (Estonian). Universitas Tartuensis .
  2. Weske, Mathias. Business process management: concepts, languages, architectures. Springer, 2012.
  3. Marlon Dumas, Swedbank Professor of Software Engineering.
  4. Anglice: "undertake research on service-oriented software architectures in collaboration with SAP AG."
  5. Marlon Dumas, www.acsi-project.eu.
  6. Biographia, scholar.google.com.
  7. Index publicationum, math.ut.ee.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]